- CLEOMENES III
- CLEOMENES III.Lacedaemoniorum Dux, Leonidae patri successit, sed tyrannice cum praefuisset, Spartanis exosus evasit: hinc turbae, at ille victor Ephorum 4. necavit, agros divisit, aes alienum abrogavit, peregrinos civitate donavit, in locum Eurydamidae collegae, venenô sublati, Epiclidam fratrem ex sua familia suffecit, pristinamque Laconum disciplinam reduxit. Dein Achaeos acie vicit, unde ab Arato contra ipsum Antigonus suscitatus est, a quo proeliô victus, annô 16. ad Ptolemaeum Euergetem I. se recepit, benigneque primum exceptus, mox Nicagorae cuiusdam calumniâ apud Regem Ptolem. Philopatorem suspectus, custodiae cum altis quibusdam traditus, cum illis mutuis vulneribus periit. Mortuus autem pelle nudatus cruci adfixus est, Matre, uxoribus et sobole eius exeinctâ, A. M. 3835. Olymp. 140. Polybius, l. 2. Iustinus, l. 28. c. ult. Plutarchus, in Agide et Cleomene. Posteum, Eurysthenidarum ultimum, Lacedaemoniorum regnum novi tyranni arripuerunt, Machanidas primum, exin Nabis, quibus et ipsis exstinctis, Spartani libertatem receperunt. Vide Machanidas et Nabis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.